Synode van Kamerik (1550)

From OrnaWiki
Jump to: navigation, search

De Eucharistia & celebratione missarum (Tit. 8)

Sacerdotes in vestibus sacerdotalibus, mundis & benedictis accedant ad missam celebrandam, manipulus habeat duos pedes in longitudine sub brachio, stola ad minus usque ad paramentum albae se extendat, alba et casula integrae & non diffusae habeantur & custodiantur, amictus integer sit, & saepe mundetur, cingulum longum, mundum, integrum & benedictum habeatur, presbyteri non cantent sine calciamentis & caligis supra genua attingentibus.

(...)

Altare ad minus duabus pallis benedictis paretur, corporalia duo ad necessitatem unius altaris ad minus habeantur, pannus cum quo calix extergitur, cum veneratione custodiatur in calice vel super altare, sicut reliquiae:caeteri panni quibus calix & patena involuuntur, mundi custodiantur, altari superponantur, &habeatur sudariolum vel manutergium dependens, quo presbyteri nares, faciem & os detergant: loca circa altare ab aranearum telis, pulveribus, & caeteris immunditiis saepius emundentur, cortinae convenientes quae alae dicuntur, a lateribus altaris utrinque appendatur: nec tempore sacrificii ab aliquo retrahantur: cortina convenienter sursum supra altare extendatur, que protegat, & defendat altare ab incommodis immuniditiarum descendentium, calix & patena in quibus conficitur corpus Christi, sint argentei vel aurei, & integri, & calix sit cum firmo pede non titubans.

Ampullae vini & aquae integrae et mundae, interius & exterius observentur, & signo notabili distinguantur: vinum de tertio die in tertium diem ad minus renovetur: vinum rubrum, si commode possit haberi ad celebrandum, ministretur: piscina in quam lavat sacerdos manus post consecrationem sacramenti munda teneatur, &cooperiatur, &extersorium post illam lotionem mundum habeatur, &reverenter alba tela, vel cortina linea seu serica tegatur, & cum corporali, si necesse fuerit, abluatur ab aliquo sacerdote vel persona religiosa, & aqua ablutionis in piscinam sacram recondatur. Item extersorium calicis, quando ipsum vetus & minus honestum fuerit, super piscinam sacram comburatur, &cinis in piscinam recondatur, habeat sacerdos proprium manutergium, quo se extergat ante celebrationem vel contactum sacramentorum, ut Eucharistiae, Chrismatis, olei sacri. Clericus autem non tergat manus suas ad predicta manutergia vel extersoria, sed habeat aliud proprium.


Andere Getranscribeerde bronnen