Difference between revisions of "Ornatus ecclesiasticus (uittreksels)"
(3 intermediate revisions by one other user not shown) | |||
Line 1: | Line 1: | ||
+ | '''Tit. 2. Hoofdstuk XVI (De Lampade perpetuo coram venerabili Sacramento in Ecclesia coruscante)''' | ||
+ | |||
+ | (...) ut in qualibet Ecclesia, in qua venerabile Sacramentum asservatur, e regione ipsius tabernaculi, in ea distantia, ut Sacerdotem accedentem vel recedentem non impediat: si non plures, illaeque ex argento & auro ac magnificis [[godslamp|'''Lampadariis ornatae, ut in multis locis, magna fidelium consolatione ac fructu videre est, uni saltem orichalco, ferrove, decenter sit ornata, quae perpetuo diu, noctuque coram venerabili Sacramento ardeat''']], mane & vesperi ita paretur ac mungatur, ut tota nocte, ac die integra certo ac tuto perseverare possit ardendo. | ||
+ | |||
+ | Quod si tamen aliquae ecclesiae usque adeo tenues haberent proventus (quod non nisi aegre admodum nobis persuaderi patimur) ut nocturno lumini oleum subministrare non possent, interdiu saltem nunquam extinguatur. | ||
+ | |||
+ | Ferrum autem vel orichalcum, argentum vel aurum (oleum enim omnia facile inficit) saepius ac diligenter mundetur, ut in suo primo splendore, quantum fieri potest, semper permaneat. (...) | ||
+ | |||
'''Tit. 3 : De variis vasculis et pyxidibus, ad Eucharistiae, Olei sacri et hostiarum consecrandum usum spectantibus. Hoofdstuk XVII (De ostensorio seu Monstrantia)''' | '''Tit. 3 : De variis vasculis et pyxidibus, ad Eucharistiae, Olei sacri et hostiarum consecrandum usum spectantibus. Hoofdstuk XVII (De ostensorio seu Monstrantia)''' | ||
Line 18: | Line 26: | ||
Ut autem clarius & exactius percipere valeant, quale hoc vas, &subsequentia quoque, imo & multa alia, quae hic praescribimus, & vel parrum quid dubii vel difficultatis habere videntur, confecta esse debeant, eorum figuram seu formam ad finem semper capitis in germanico exemplari ut praefati summus, depictam subiiciemus, ut etiam supra cap. 10 fecimus. Monstrantiae itaque, lunulae item acsculae haec est figura, ut in germanico exemplari offendes. | Ut autem clarius & exactius percipere valeant, quale hoc vas, &subsequentia quoque, imo & multa alia, quae hic praescribimus, & vel parrum quid dubii vel difficultatis habere videntur, confecta esse debeant, eorum figuram seu formam ad finem semper capitis in germanico exemplari ut praefati summus, depictam subiiciemus, ut etiam supra cap. 10 fecimus. Monstrantiae itaque, lunulae item acsculae haec est figura, ut in germanico exemplari offendes. | ||
+ | |||
+ | '''Tit. 3: Hoofdstuk XVIII (De Pyxide in qua Eucharistia asservatur)''' | ||
+ | |||
+ | Secundum vasculum est illud quod perpetuo quasi in Ecclesia ac tabernaculo residere debet, quippe in quo Eucharistia pro fidelium adoratione, & quotidiano communicantium usu semper est asservanda. | ||
+ | |||
+ | Conficiendum autem est hoc [[ciborie|'''Ciborium''']] ex auro vel argento, & tunc intus saltem, si non etiam foris, sit inauratum, nam intus, si non sit inauratum, etiam notabiles particulae oculorum aciem subterfugiunt: enodis omnino & rasilis, ut micae omnes ab hostiis decidentes facilius colligantur. Ea altitudine, & amplitudine, ut si non totus populus, saltem magna illius pars, inde communicari possit. Nodum etiam levem habeat, ut sacerdotis manum, dum magna populi frequentia communicat, nequaquam laedat, aut certe ita capiatur (...) | ||
+ | |||
+ | Cooperculum habeat eiusdem materiae, quo ipsum [[ciborie|'''Ciborium''']], in altum forma pene Pyramidali consurgens, in apice Crucem vel Salvatoris nostri imaginem habens, prout haec omnia in subiecta ad finem huius capitis figura clarius coram videre licet. | ||
+ | |||
+ | Caveant ne in eiusmodi vasculum venerabile Sacramentum immittant, nisi illud prius Episcopo consecrandum obtulerint. | ||
+ | |||
+ | Si qui possunt & volunt, intercisa [[corporale|'''Corporalia''']], & in formam pyxidis consuta, bene lota, & amido paululum roborata, intra vasculum accomodare, dummodo id decenter fiat, non prohibemus. | ||
+ | |||
+ | Praeter hoc autem solum, omnia alia, quaecunque tandem illa sint, a pyxide removeri volumus, singulari animi molestia audenties, quosdam bombycem, aliquos papyrum, alios sericum, alios alia venerabili Sacramento inani & fatua devotione supponere: ac deinde involata alia bombyce, ferro vel plumbo, serico, cooperire & premere, quae res piis omnibus indigna merito videri potest. | ||
+ | |||
+ | Iubemus ergo, & serio praecepimus, in hoc [[ciborie|'''Ciborio''']], si '''[[Corporale]]''' praescripto modo accommodari nequeat, nihil penitus, ut dictum est, praeterquam ipsum solum venerabile Sacramentum asservare. | ||
+ | |||
+ | |||
+ | [[Getranscribeerde bronnen | Andere Getranscribeerde bronnen]] |
Latest revision as of 11:00, 30 June 2021
Tit. 2. Hoofdstuk XVI (De Lampade perpetuo coram venerabili Sacramento in Ecclesia coruscante)
(...) ut in qualibet Ecclesia, in qua venerabile Sacramentum asservatur, e regione ipsius tabernaculi, in ea distantia, ut Sacerdotem accedentem vel recedentem non impediat: si non plures, illaeque ex argento & auro ac magnificis Lampadariis ornatae, ut in multis locis, magna fidelium consolatione ac fructu videre est, uni saltem orichalco, ferrove, decenter sit ornata, quae perpetuo diu, noctuque coram venerabili Sacramento ardeat, mane & vesperi ita paretur ac mungatur, ut tota nocte, ac die integra certo ac tuto perseverare possit ardendo.
Quod si tamen aliquae ecclesiae usque adeo tenues haberent proventus (quod non nisi aegre admodum nobis persuaderi patimur) ut nocturno lumini oleum subministrare non possent, interdiu saltem nunquam extinguatur.
Ferrum autem vel orichalcum, argentum vel aurum (oleum enim omnia facile inficit) saepius ac diligenter mundetur, ut in suo primo splendore, quantum fieri potest, semper permaneat. (...)
Tit. 3 : De variis vasculis et pyxidibus, ad Eucharistiae, Olei sacri et hostiarum consecrandum usum spectantibus. Hoofdstuk XVII (De ostensorio seu Monstrantia)
Novem vascula seu pyxides quelibet Ecclesia rite instructa, quo ad ea quae in titulo proposita sunt, habere debet, videlicet, quatuor ipsa Eucharistia, duo pro hostiis non consecratis, & tria pro oleis sacris, de quibus qualiter instructa esse debeant, pro maiori elucidatione totidem distinctis capitibus agemus.
Primum ergo est ostensorium seu quod vulgo monstrantia dicitur, eo quod in illo ostendatur vel monstretur populo sub specie hostiae maioris, venerendum Christi Domini Corpus: & est in usu, in festo Sacratissimi Corporis Christi, & quotiescunque venerabile Sacramentum publice & insolemni processione est deferendum.
Tale autem esse debet quale in plerisque locis piis, huius dioecesiis & per totam fere Germaniam, scilicet aureum vel argenteum totum vel ibi ubi Ecclesiarum inopia obstat, ex orichalco decenter confectum. Altitudine duos saltem psalmos excedens, parvulis imaginibus & varris emblematibus, ex omni parte ornatum, in summitate Crucem, vel Christi Domini effigiem habens. Pedem latum satis, & pluribus angulis, quo ubique tuto locari queat, constantem; supra pedem paululum nodus sit, decore recteque ornatus & nihil eminens habeat, quo dum capitur, incommode capiatur, aut digiti quicquam laedantur.
In medio ubi sacra est hostia Crystallum seu vitrum sit lucidissimum & integrum, etiam a parte superiore si haberi potest tale, ea amplitudine, ut hostiam maiorem apte contineat, & nullabi attingat.
Intra vitrum a parte inferiori, in ipsa Monstrantia emineat lunula, seu lamina orbicularis aurea, vel argentea omnino, Monstrantiae quidem firmiter infica, amorilis tamen lamina autem sit bipertita, vel dissecta quasi, ita vero constructa, ut hostiam sacram decenter ac firmiter capiat, que tamen cum opus fuerit, disiungi & aperiri queat quo facilitus particulae, si quae extracta hostia remansissent, colligi possint.
Fundum ipsius Monstrantiae, cui haec lunula infixa nititur, argenteum vel aureum sit ita fabrefactum, ut cum usu venerit, amoveri possit, omnes autem partes circumferentiae, ipsius Monstrantiae seu vitri attigat, sursum paululum ad modum scutulae, vergens, undique, lenis & polita, ut si quae mica ex hostia cadat, indem commode colligi valeat.
Consultum autem est, hoc vasin nullum alium usum, atque adeo ne in Reliquiarum quidem, quam ad predictum adhiberi, ne simpliciores visa Monstrantia, illico & Eucharistiam adesse coniiciant.
Si vero alicubi pro Reliquiis, & in processionibus adhiberi consuetum est, imposterum omnino caveri & eiusmodi morem tolli serio mandamus.
Ut autem clarius & exactius percipere valeant, quale hoc vas, &subsequentia quoque, imo & multa alia, quae hic praescribimus, & vel parrum quid dubii vel difficultatis habere videntur, confecta esse debeant, eorum figuram seu formam ad finem semper capitis in germanico exemplari ut praefati summus, depictam subiiciemus, ut etiam supra cap. 10 fecimus. Monstrantiae itaque, lunulae item acsculae haec est figura, ut in germanico exemplari offendes.
Tit. 3: Hoofdstuk XVIII (De Pyxide in qua Eucharistia asservatur)
Secundum vasculum est illud quod perpetuo quasi in Ecclesia ac tabernaculo residere debet, quippe in quo Eucharistia pro fidelium adoratione, & quotidiano communicantium usu semper est asservanda.
Conficiendum autem est hoc Ciborium ex auro vel argento, & tunc intus saltem, si non etiam foris, sit inauratum, nam intus, si non sit inauratum, etiam notabiles particulae oculorum aciem subterfugiunt: enodis omnino & rasilis, ut micae omnes ab hostiis decidentes facilius colligantur. Ea altitudine, & amplitudine, ut si non totus populus, saltem magna illius pars, inde communicari possit. Nodum etiam levem habeat, ut sacerdotis manum, dum magna populi frequentia communicat, nequaquam laedat, aut certe ita capiatur (...)
Cooperculum habeat eiusdem materiae, quo ipsum Ciborium, in altum forma pene Pyramidali consurgens, in apice Crucem vel Salvatoris nostri imaginem habens, prout haec omnia in subiecta ad finem huius capitis figura clarius coram videre licet.
Caveant ne in eiusmodi vasculum venerabile Sacramentum immittant, nisi illud prius Episcopo consecrandum obtulerint.
Si qui possunt & volunt, intercisa Corporalia, & in formam pyxidis consuta, bene lota, & amido paululum roborata, intra vasculum accomodare, dummodo id decenter fiat, non prohibemus.
Praeter hoc autem solum, omnia alia, quaecunque tandem illa sint, a pyxide removeri volumus, singulari animi molestia audenties, quosdam bombycem, aliquos papyrum, alios sericum, alios alia venerabili Sacramento inani & fatua devotione supponere: ac deinde involata alia bombyce, ferro vel plumbo, serico, cooperire & premere, quae res piis omnibus indigna merito videri potest.
Iubemus ergo, & serio praecepimus, in hoc Ciborio, si Corporale praescripto modo accommodari nequeat, nihil penitus, ut dictum est, praeterquam ipsum solum venerabile Sacramentum asservare.