Synode de Cambrai (1550)

From OrnaWiki
Revision as of 12:30, 9 February 2021 by Emmjol (talk | contribs) (Created page with " Altare ad minus duabus pallis benedictis paretur, corporalia duo ad necessitatem unius altaris ad minus habeantur, pannus cum quo calix extergitur, cum vene...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Altare ad minus duabus pallis benedictis paretur, corporalia duo ad necessitatem unius altaris ad minus habeantur, pannus cum quo calix extergitur, cum veneratione custodiatur in calice vel super altare, sicut reliquiae:caeteri panni quibus calix & patena involuuntur, mundi custodiantur, altari superponantur, &habeatur sudariolum vel manutergium dependens, quo presbyteri nares, faciem & os detergant: loca circa altare ab aranearum telis, pulveribus, & caeteris immunditiis saepius emundentur, cortinae convenientes quae alae dicuntur, a lateribus altaris utrinque appendatur: nec tempore sacrificii ab aliquo retrahantur: cortina convenienter sursum supra altare extendatur, que protegat, & defendat altare ab incommodis immuniditiarum descendentium, calix & patena in quibus conficitur corpus Christi, sint argentei vel aurei, & integri, & calix sit cum firmo pede non titubans.