Ornatus ecclesiasticus (extraits)

From OrnaWiki
Revision as of 13:03, 1 March 2021 by Emmjol (talk | contribs)
Jump to: navigation, search

Tit. 3 : De variis vasculis et pyxidibus, ad Eucharistiae, Olei sacri et hostiarum consecrandum usum spectantibus. Chap. XVII (De ostensorio seu Monstrantia)

Novem vascula seu pyxides quelibet Ecclesia rite instructa, quo ad ea quae in titulo proposita sunt, habere debet, videlicet, quatuor ipsa Eucharistia, duo pro hostiis non consecratis, & tria pro oleis sacris, de quibus qualiter instructa esse debeant, pro maiori elucidatione totidem distinctis capitibus agemus.

Primum ergo est ostensorium seu quod vulgo monstrantia dicitur, eo quod in illo ostendatur vel monstretur populo sub specie hostiae maioris, venerendum Christi Domini Corpus: & est in usu, in festo Sacratissimi Corporis Chrisit, & quotiescunque venerabile Sacramentum publice & insolemni processione est deferendum.

Tale autem esse debet quale in plerisque locis piis, huius dioecesiis & per totam fere Germaniam, scilicet aureum vel argenteum totum vel ibi ubi Ecclesiarum inopia obstat, ex orichalco decenter confectum. Altitudine duos saltem psalmos excedens, parvulis imaginibus & varris emblematibus, ex omni parte ornatum, in summitate Crucem, vel Christi Domini effigiem habens. Pedem latum satis, & pluribus angulis, quo ubique tuto locari queat, constantem; supra pedem paululum nodus sit, decore recteque ornatus & nihil eminens habeat, quo dum capitur, incommode capiatur, aut digiti quicquam laedantur.

In medio ubi sacra est hostia Crystallum seu vitrum sit lucidissimum & integrum, etiam a parte superiore si haberi potest tale, ea amplitudine, ut hostiam maiorem apte contineat, & nullabi attingat.

Intra vitrum a parte inferiori, in ipsa Monstrantia emineat lunula, seu lamina orbicularis aurea, vel argentea omnino, Monstrantiae quidem firmiter infica, amorilis tamen lamina autem sit bipertita, vel dissecta quasi, ita vero constructa, ut hostiam sacram decenter ac firmiter capiat, que tamen cum opus fuerit, disiungi & aperiri queat quo facilitus particulae, si quae extracta hostia remansissent, colligi possint.

Fundum ipsius Monstrantiae, cui haec lunula infixa nititur, argenteum vel aureum sit ita fabrefactum, ut cum usu venerit, amoveri possit, omnes autem partes circumferentiae, ipsius Monstrantiae seu vitri attigat, sursum paululum ad modum scutulae, vergens, undique, lenis & polita, ut si quae mica ex hostia cadat, indem commode colligi valeat.

Consultum autem est, hoc vasin nullum alium usum, atque adeo ne in Reliquiarum quidem, quam ad predictum adhiberi, ne simpliciores visa Monstrantia, illico & Eucharistiam adesse coniiciant.

Si vero alicubi pro Reliquiis, & in processionibus adhiberi consuetum est, imposterum omnino caveri & eiusmodi morem tolli serio mandamus.

Ut autem clarius & exactius percipere valeant, quale hoc vas, &subsequentia quoque, imo & multa alia, quae hic praescribimus, & vel parrum quid dubii vel difficultatis habere videntur, confecta esse debeant, eorum figuram seu formam ad finem semper capitis in germanico exemplari ut praefati summus, depictam subiiciemus, ut etiam supra cap. 10 fecimus. Monstrantiae itaque, lunulae item acsculae haec est figura, ut in germanico exemplari offendes.