Ornatus ecclesiasticus (extraits)

From OrnaWiki
Revision as of 18:11, 18 January 2021 by Emmjol (talk | contribs) (Created page with "'''Tit. 3 : De variis vasculis et pyxidibus, ad Eucharistiae, Olei sacri et hostiarum consecrandum usum spectantibus. Chap. XVII (De ostensorio seu Monstrantia)''' Novem vasc...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Tit. 3 : De variis vasculis et pyxidibus, ad Eucharistiae, Olei sacri et hostiarum consecrandum usum spectantibus. Chap. XVII (De ostensorio seu Monstrantia)

Novem vascula seu pyxides quelibet Ecclesia rite instructa, quo ad ea quae in titulo proposita sunt, habere debet, videlicet, quatuor ipsa Eucharistia, duo pro hostiis non consecratis, & tria pro oleis sacris, de quibus qualiter instructa esse debeant, pro maiori elucidatione totidem distinctis capitibus agemus.

Primum ergo est ostensorium seu quod vulgo monstrantia dicitur, eo quod in illo ostendatur vel monstretur populo sub specie hostiae maioris, venerendum Christi Domini Corpus: & est in usu, in festo Sacratissimi Corporis Chrisit, & quotiescunque venerabile Sacramentum publice & insolemni processione est deferendum.

Tale autem esse debet quale in plerisque locis piis, huius dioecesiis & per totam fere Germaniam, scilicet aureum vel argenteum totum vel ibi ubi Ecclesiarum inopia obstat, ex orichalco decenter confectum. Altitudine duos saltem psalmos excedens, parvulis imaginibus & varris emblematibus, ex omni parte ornatum, in summitate Crucem, vel Christi Domini effigiem habens. Pedem latum satis, & pluribus angulis, quo ubique tuto locari queat, constantem; supra pedem paululum nodus sit, decore recteque ornatus & nihil eminens habeat, quo dum capitur, incommode capiatur, aut digiti quicquam laedantur.

In medio ubi sacra est hostia Crystallum seu vitrum sit lucidissimum & integrum, etiam a parte superiore si haberi potest tale, ea amplitudine, ut hostiam maiorem apte contineat, & nullabi attingat.

Intra vitrum a parte inferiori, in ipsa Monstrantia emineat lunula, seu lamina orbicularis aurea, vel argentea omnino, Monstrantiae quidem firmiter infica, amorilis tamen lamina autem sit bipertita, vel dissecta quasi, ita vero constructa, ut hostiam sacram decenter ac firmiter capiat, que tamen cum opus fuerit, disiungi & aperiri queat quo facilitus particulae, si quae extracta hostia remansissent, colligi possint.

Fundum ipsius Monstrantiae, cui haec lunula infixa nititur, argenteum vel aureum sit ita fabrefactum, ut cum usu venerit, amoveri possit, omnes autem partes circumferentiae, ipsius Monstrantiae seu vitri attigat, sursum paululum ad modum scutulae, vergens, undique, lenis & polita, ut si quae mica ex hostia cadat, indem commode colligi valeat.