Difference between revisions of "Caeremoniale episcoporum (extraits)"

From OrnaWiki
Jump to: navigation, search
Line 1: Line 1:
 
'''Livre I, chapitre XII  (De ornatu ecclesiae et praeparandis in ea ante adventum Episcopi)'''
 
'''Livre I, chapitre XII  (De ornatu ecclesiae et praeparandis in ea ante adventum Episcopi)'''
  
''Ipsum vero altare maius in festivitatibus solemnioribus, aut Episcopo celebraturo, quo splendidius poterit, pro temporum tamen varietate, & exigentia, ornabitur: quod si a pariete disiunctum, &separatum sit, apponentur tam a parte anteriori, quam posteriori illius [[antependium pallia]] aurea, vel argentea, aut sericea, auro perpulchre contexta, coloris festivirati congruentis, eaque fectis, quadratisque lignis munita, quae telaria vocant, ne rugosa, aut sinuosa, sed extenda, & explicata decentius conspiciantur. Tum supernae lineae mappae mundae tres faltem explicentur, quae totam altaris planitiem, & latera contegant. Nullae tamen coronides ligneae circa altaris angulos ducantur, sed earum loco apponi poterunt fasciae ex auro, vel serico laboratae, ac variegatae, quibus ipsa altaris facies apte redimita ornatior appareat. Supra vero in planitie altaris adsint candelabra sex argentea, si haberi possunt ; sin minus ex aurichalco, aut pro aurato pulchre fabricata & aliquanto altiora, spectabilioraque his, quae caeteris diebus non festivis apponi solent, & super illis cerei albi, in quorum medio locabitur crux ex eodem metallo, & opere praealta, ita ut pes crucis aequet altitudinem vicinorum candelabrorum, & crux ipsa tota candelabris superemineat cum imagine sanctissimi Crucifixi versa ad anteriorem altaris faciem. Ipsa candelabra non omnino inter se aequalia sint, sed paulatim, quasi per gradus ab utroque altaris latere surgentia, ita ut ex eis altiora sint immediate hinc, inde a lateribus crucis posita. Celebrante vero Episcopo, candelabra septem super altari ponantur, quo casu crux non in medio illorum, sed ante altius candelabrum in medio cereorum positum locabitur ; a cuius lateribus, si haberentur aliquae Reliquae, aut tabernacula cum Reliquiis Sanctorum, vel Sanctorum imagines argenteae, seu ex alia materia staturae competentis, congrue apponi possent. Quae quidem sacrae Reliquae, & imagines, cum sex tantum candelabra super altari erunt, disponi porterunt alternatim inter ipsa candelabra, si modo ipsa altaris dispositio, & longitudo id patitur; sed & vascula cum flosculis, frondibusque odoriferis, seu serico contextis studiose ornata adhiberi poterunt. Quod si altare parieti adhaerat, applicari poterit ipsi parieti supra altare pannus aliquis caeteris nobilior, & speciosor, ubi intextae sint Domini nostri Iesu Christi, aut gloriosae Virginis, vel Sanctorum imagines, nisi iam in ipso pariete essent depictae, & decenter ornatae. Supra vero in altum appendatur umbraculum, quod baldachinum vocant, formae quadratae, cooperiens altare, & ipsius altaris scabellum, coloris caeterorum paramentorum. Quod baldachinum etiam super statuendum erit, si altare sit a pariete seiunctum, nec supra habeat aliquod ciborium ex lapide, aut ex marmore confectum. Si autem adsit tale ciborium, non est opus umbraculo sed ipsum ciborium floribus, frondibusque ornare poterit.''
+
''Ipsum vero altare maius in festivitatibus solemnioribus, aut Episcopo celebraturo, quo splendidius poterit, pro temporum tamen varietate, & exigentia, ornabitur: quod si a pariete disiunctum, &separatum sit, apponentur tam a parte anteriori, quam posteriori illius [[antependium (f) pallia]] aurea, vel argentea, aut sericea, auro perpulchre contexta, coloris festivirati congruentis, eaque fectis, quadratisque lignis munita, quae telaria vocant, ne rugosa, aut sinuosa, sed extenda, & explicata decentius conspiciantur. Tum supernae lineae mappae mundae tres faltem explicentur, quae totam altaris planitiem, & latera contegant. Nullae tamen coronides ligneae circa altaris angulos ducantur, sed earum loco apponi poterunt fasciae ex auro, vel serico laboratae, ac variegatae, quibus ipsa altaris facies apte redimita ornatior appareat. Supra vero in planitie altaris adsint candelabra sex argentea, si haberi possunt ; sin minus ex aurichalco, aut pro aurato pulchre fabricata & aliquanto altiora, spectabilioraque his, quae caeteris diebus non festivis apponi solent, & super illis cerei albi, in quorum medio locabitur crux ex eodem metallo, & opere praealta, ita ut pes crucis aequet altitudinem vicinorum candelabrorum, & crux ipsa tota candelabris superemineat cum imagine sanctissimi Crucifixi versa ad anteriorem altaris faciem. Ipsa candelabra non omnino inter se aequalia sint, sed paulatim, quasi per gradus ab utroque altaris latere surgentia, ita ut ex eis altiora sint immediate hinc, inde a lateribus crucis posita. Celebrante vero Episcopo, candelabra septem super altari ponantur, quo casu crux non in medio illorum, sed ante altius candelabrum in medio cereorum positum locabitur ; a cuius lateribus, si haberentur aliquae Reliquae, aut tabernacula cum Reliquiis Sanctorum, vel Sanctorum imagines argenteae, seu ex alia materia staturae competentis, congrue apponi possent. Quae quidem sacrae Reliquae, & imagines, cum sex tantum candelabra super altari erunt, disponi porterunt alternatim inter ipsa candelabra, si modo ipsa altaris dispositio, & longitudo id patitur; sed & vascula cum flosculis, frondibusque odoriferis, seu serico contextis studiose ornata adhiberi poterunt. Quod si altare parieti adhaerat, applicari poterit ipsi parieti supra altare pannus aliquis caeteris nobilior, & speciosor, ubi intextae sint Domini nostri Iesu Christi, aut gloriosae Virginis, vel Sanctorum imagines, nisi iam in ipso pariete essent depictae, & decenter ornatae. Supra vero in altum appendatur umbraculum, quod baldachinum vocant, formae quadratae, cooperiens altare, & ipsius altaris scabellum, coloris caeterorum paramentorum. Quod baldachinum etiam super statuendum erit, si altare sit a pariete seiunctum, nec supra habeat aliquod ciborium ex lapide, aut ex marmore confectum. Si autem adsit tale ciborium, non est opus umbraculo sed ipsum ciborium floribus, frondibusque ornare poterit.''

Revision as of 12:07, 3 December 2020

Livre I, chapitre XII (De ornatu ecclesiae et praeparandis in ea ante adventum Episcopi)

Ipsum vero altare maius in festivitatibus solemnioribus, aut Episcopo celebraturo, quo splendidius poterit, pro temporum tamen varietate, & exigentia, ornabitur: quod si a pariete disiunctum, &separatum sit, apponentur tam a parte anteriori, quam posteriori illius antependium (f) pallia aurea, vel argentea, aut sericea, auro perpulchre contexta, coloris festivirati congruentis, eaque fectis, quadratisque lignis munita, quae telaria vocant, ne rugosa, aut sinuosa, sed extenda, & explicata decentius conspiciantur. Tum supernae lineae mappae mundae tres faltem explicentur, quae totam altaris planitiem, & latera contegant. Nullae tamen coronides ligneae circa altaris angulos ducantur, sed earum loco apponi poterunt fasciae ex auro, vel serico laboratae, ac variegatae, quibus ipsa altaris facies apte redimita ornatior appareat. Supra vero in planitie altaris adsint candelabra sex argentea, si haberi possunt ; sin minus ex aurichalco, aut pro aurato pulchre fabricata & aliquanto altiora, spectabilioraque his, quae caeteris diebus non festivis apponi solent, & super illis cerei albi, in quorum medio locabitur crux ex eodem metallo, & opere praealta, ita ut pes crucis aequet altitudinem vicinorum candelabrorum, & crux ipsa tota candelabris superemineat cum imagine sanctissimi Crucifixi versa ad anteriorem altaris faciem. Ipsa candelabra non omnino inter se aequalia sint, sed paulatim, quasi per gradus ab utroque altaris latere surgentia, ita ut ex eis altiora sint immediate hinc, inde a lateribus crucis posita. Celebrante vero Episcopo, candelabra septem super altari ponantur, quo casu crux non in medio illorum, sed ante altius candelabrum in medio cereorum positum locabitur ; a cuius lateribus, si haberentur aliquae Reliquae, aut tabernacula cum Reliquiis Sanctorum, vel Sanctorum imagines argenteae, seu ex alia materia staturae competentis, congrue apponi possent. Quae quidem sacrae Reliquae, & imagines, cum sex tantum candelabra super altari erunt, disponi porterunt alternatim inter ipsa candelabra, si modo ipsa altaris dispositio, & longitudo id patitur; sed & vascula cum flosculis, frondibusque odoriferis, seu serico contextis studiose ornata adhiberi poterunt. Quod si altare parieti adhaerat, applicari poterit ipsi parieti supra altare pannus aliquis caeteris nobilior, & speciosor, ubi intextae sint Domini nostri Iesu Christi, aut gloriosae Virginis, vel Sanctorum imagines, nisi iam in ipso pariete essent depictae, & decenter ornatae. Supra vero in altum appendatur umbraculum, quod baldachinum vocant, formae quadratae, cooperiens altare, & ipsius altaris scabellum, coloris caeterorum paramentorum. Quod baldachinum etiam super statuendum erit, si altare sit a pariete seiunctum, nec supra habeat aliquod ciborium ex lapide, aut ex marmore confectum. Si autem adsit tale ciborium, non est opus umbraculo sed ipsum ciborium floribus, frondibusque ornare poterit.